Ignoscatis mihi, quod legem huius fori violavi, cum Germanice scripsi.
Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team
Patientia res est difficillima et unica, quam operae pretii est discere.
Natura omnis, auctus omnis, pax omnis, proventus omnis et omne pulchrum
posita sunt in patientia, tempore indiget, indiget silentio, fiducia indiget.
Mundum perspicere fuerit res magnorum virorum ingeni acris.
Mea tantum interest mundum amare posse, eum et me et omnes naturae
amore et reverentia comtemplari posse.
Id stude, ut vera cognita in res mutes veras
ea ab aliis non exigens, sed exigens a te ipso!
Pulchritudine non beatur ille, cui est,
sed, qui eam amare et adorare potest.
Noli desiderare doctrinam perfectam,
sed id stude, ut te reddas perfectum ipse!
Beatitudo est amor, nulla res alia. Qui amare potest, est beatus.
Poscimus, ut aliquid esse debeat, ad quod nati simus.
Vita tantum continet eius, quod se facit dignam, ut vivatur, quantum
ei dare possumus.
Nihil est, cui pretium insit nisi cogitatio, secundam quam vivimus.
Homo quisque amabilis, si sibi revera loqui permittatur.
Ex rebus omnibus, quas non natura homini dedit dono,
sed quas ex mente sua propria creavit, gravissimae sunt,
quae ad libros pertinent.
Ita somnia,ut vita tibi pulchra videatur, et quod somniasti in res converte veras!
Quod intellegere didiceris, non iam timebis.
In natura investiganda de rebus agitur nec de hominibus.
Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 1 Gast