cuius habent nomen nobile mille domus.
Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team
Natura nos numquam decipit. Nos semper sumus ipsi, qui nos decipimus.
Malevolentia omnis oriunda est ex infirmitate.
Multum didicisse opus est, ut de iis quaerere possimus, quae non sciamus.
Summa voluptas sui continentia continetur.
Maioris est preti aliorum reverentiam accipere quam interdum admirationem eorum.
Magistrum servum esse non decet, aliter suum discipulum reddit servum alterum.
Rebus veris sunt fines, quod imaginamur, infinitumst.
Pecunia, quam possidemus, utenda est ad libertatem parandam,
illa, quam sectamur, servitudinem parit.
Unum mendacium magistri perspicuum educationis fructum omnem perdere potest.
Libertas humana non eo continetur, quod sibi agere licet, quod vult, sed eo,
quod agere non debet, quod non vult.
Naturae humanae est patienter perferre, quod necesse est, nec perferre alterius malevolentiam.
Ratione homo formatur, gubernatur animo.
Qua de causa sceleratorum sedem ac regionem quaeramus in vita postmortali?
Quae iam hac in vita invenitur: in malorum animo
Ad amoris epistulam scribendam bonam incipias opus est ignorans,
quid dicere velis, et finem facias, ignorans, quid scripseris.
Beatus est semistultus, cui omnia bene cedant et fructus ferant.
Invidiae dolor non incitatur damno amati, sed cum alius ei praeferatur.
Ars cum creatione more paradigmatis conferatur licet.
Quae exemplum est singulum eadem ratione, qua terrestia sunt cosmi exempla.
Ars est creationis paradigma.
Deus quoque nimis non versatus est in gradibus huius temporis fortuitis.
Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 3 Gäste